Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 100   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Misericordiam et judicium. The prophet exhorteth all by his example, to follow mercy and justice.

[1] Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, [2] et intelligam in via immaculata : quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. [3] Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes praevaricationes odivi, non adhaesit mihi [4] cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam. [5] Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar, superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.

[6] Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. [7] Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum. [8] In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 100   next >