Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 70   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

In te, Domine. A prayer for perseverance.

[1] Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum; [2] in justitia tua libera me, et eripe me : inclina ad me aurem tuam, et salva me. [3] Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias : quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu. [4] Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui : [5] quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea.

[6] In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meae tu es protector meus; in te cantatio mea semper. [7] Tamquam prodigium factus sum multis; et tu adjutor fortis. [8] Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam. [9] Ne projicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. [10] Quia dixerunt inimici mei mihi : et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum;

[11] dicentes : Deus dereliquit eum : persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat. [12] Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice. [13] Confundantur et deficiant detrahentes animae; operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi. [14] Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam. [15] Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,

[16] introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius. [17] Deus, docuisti me a juventute mea; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. [18] Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est, potentiam tuam, [19] et justitiam tuam, Deus, usque in altissima; quae fecisti magnalia, Deus : quis similis tibi? [20] Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me.

[21] Multiplicasti magnificentiam tuam; et conversus consolatus es me. [22] Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus; psallam tibi in cithara, sanctus Israel. [23] Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea quam redemisti. [24] Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 70   next >