Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 80   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Exultate Deo. An invitation to a solemn praising of God.

[1] In finem. Pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. [2] Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob. [3] Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum, cum cithara. [4] Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae; [5] quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob.

[6] Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti; linguam quam non noverat audivit. [7] Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt. [8] In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis. [9] Audi, populus meus, et contestabor te. Israel, si audieris me, [10] non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.

[11] Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Dilata os tuum, et implebo illud. [12] Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. [13] Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis. [14] Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset, [15] pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.

[16] Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in saecula. [17] Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 80   next >