Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Cum invocarem. The prophet teacheth us to flee to God in tribulation, with confidence in him.

[1] In finem, in carminibus. Psalmus David. [2] Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. [3] Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? [4] Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. [5] Irascimini, et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.

[6] Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona? [7] Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti laetitiam in corde meo. [8] A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt. [9] In pace in idipsum dormiam, et requiescam; [10] quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 4   next >