Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 145   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Lauda, anima. We are not to trust in men, but in God alone.

[1] Alleluja, Aggaei et Zachariae. [2] Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, [3] in filiis hominum, in quibus non est salus. [4] Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. [5] Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :

[6] qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt. [7] Qui custodit veritatem in saeculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos, [8] Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. [9] Dominus custodit advenas; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. [10] Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 145   next >