Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 16   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Exaudi, Domine, justitiam. A just man's prayer in tribulation against the malice of his enemy.

[1] Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. [2] De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant aequitates. [3] Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. [4] Ut non loquatur os meum opera hominum : propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras. [5] Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.

[6] Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea. [7] Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te. [8] A resistentibus dexterae tuae custodi me, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me, [9] a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt; [10] adipem suum concluserunt; os eorum locutum est superbiam.

[11] Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram. [12] Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. [13] Exsurge, Domine : praeveni eum, et supplanta eum; eripe animam meam ab impio. [14] Frameam tuam ab inimicis manus tuae. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis. [15] Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 16   next >