Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 58   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Eripe me. A prayer to be delivered from the wicked, with confidence in God's help and protection. It agrees to Christ and his enemies the Jews.

[1] In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul, et custodivit domum ejus, ut eum interficeret. [2] Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. [3] Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me. [4] Quia ecce ceperunt animam meam; irruerunt in me fortes. [5] Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine; sine iniquitate cucurri, et direxi.

[6] Exsurge in occursum meum, et vide : et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israel, intende ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. [7] Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes; et circuibunt civitatem. [8] Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit? [9] Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes. [10] Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es.

[11] Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. [12] Deus ostendet mihi super inimicos meos; ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine; [13] delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur, [14] in consummatione, in ira consummationis; et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae. [15] Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes; et circuibunt civitatem.

[16] Ipsi dispergentur ad manducandum; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt. [17] Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam; quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae. [18] Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia mea.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 58   next >