Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

The use and end of the proverbs. An exhortation to flee the company of the wicked: and to hearken to the voice of wisdom.

[1] Parabolae Salomonis, filii David, regis Israel, [2] ad sciendam sapientiam et disciplinam; [3] ad intelligenda verba prudentiae, et suscipiendam erudtionem doctrinae, justitiam, et judicium, et aequitatem: [4] ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. [5] Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.

[6] Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum. [7] Timor Domini principium sapientiae; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. [8] Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae: [9] ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. [10] Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.

[11] Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra; [12] deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum: [13] omnem pretiosam substantiam reperiemus; implebimus domos nostras spoliis; [14] sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum: [15] fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum:

[16] pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. [17] Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum. [18] Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. [19] Sic semitae omnis avari: animas possidentium rapiunt. [20] Sapientia foris praedicat; in plateis dat vocem suam:

[21] in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens: [22] Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? [23] convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. [24] Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: [25] despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.

[26] Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. [27] Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia; [28] tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: [29] eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, [30] nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universae correptioni meae.

[31] Comedent igitur fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur. [32] Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. [33] Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.

< previous | Chapter 1 | next >