The vanity of all temporal things.
[1] Verba Ecclesiastae, filii David, regis Jerusalem.
[2] Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
[3] Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?
[4] Generatio praeterit, et generatio advenit; terra autem in aeternum stat.
[5] Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens,
[6] gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
[7] Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
[8] Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
[9] Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.
[10] Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est : jam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos.
[11] Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
[12] Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Jerusalem;
[13] et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
[14] Vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
[15] Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
[16] Locutus sum in corde meo, dicens : Ecce magnus effectus sum, et praecessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
[17] Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus :
[18] eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.
|