Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 28   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

(No prolog)

[1] Fugit impius, nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. [2] Propter peccata terrae multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quae dicuntur, vita ducis longior erit. [3] Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames. [4] Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum. [5] Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.

[6] Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus. [7] Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. [8] Qui coacervat divitias usuris et foenore, liberali in pauperes congregat eas. [9] Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. [10] Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.

[11] Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum. [12] In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis ruinae hominum. [13] Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. [14] Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est durae corruet in malum. [15] Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.

[16] Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus. [17] Hominem qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet. [18] Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel. [19] Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate. [20] Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.

[21] Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem. [22] Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. [23] Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit. [24] Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidae est. [25] Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur.

[26] Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. [27] Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam. [28] Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 28   next >