Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 17   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

(No prolog)

[1] Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio. [2] Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres haereditatem dividet. [3] Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. [4] Malus obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus. [5] Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina laetatur alterius non erit impunitus.

[6] Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. [7] Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. [8] Gemma gratissima exspectatio praestolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit. [9] Qui celat delictum quaerit amicitias; qui altero sermone repetit, separat foederatos. [10] Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum.

[11] Semper jurgia quaerit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum. [12] Expedit magis ursae occurrere raptis foetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. [13] Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. [14] Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit. [15] Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.

[16] Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quaerit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. [17] Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. [18] Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo. [19] Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quaerit ruinam. [20] Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.

[21] Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo laetabitur. [22] Animus gaudens aetatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa. [23] Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. [24] In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terrae. [25] Ira patris filius stultus, et dolor matris quae genuit eum.

[26] Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat. [27] Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus. [28] Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 17   next >