Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 22   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

(No prolog)

[1] Melius est nomen bonum quam divitiae multae; super argentum et aurum gratia bona. [2] Dives et pauper obviaverunt sibi : utriusque operator est Dominus. [3] Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno. [4] Finis modestiae timor Domini, divitiae, et gloria, et vita. [5] Arma et gladii in via perversi; custos autem animae suae longe recedit ab eis.

[6] Proverbium est : adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. [7] Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est foenerantis. [8] Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga irae suae consummabitur. [9] Qui pronus est ad misericordiam benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium. [10] Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causae et contumeliae.

[11] Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. [12] Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. [13] Dicit piger : Leo et foris, in medio platearum occidendus sum. [14] Fovea profunda os alienae; cui iratus est Dominus, incidet in eam. [15] Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.

[16] Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. [17] Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam : [18] quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis; [19] ut sit in Domino fiducia tua : unde et ostendi eam tibi hodie. [20] Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia;

[21] ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. [22] Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta; [23] quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. [24] Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso; [25] ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae.

[26] Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis; [27] si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo? [28] Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. [29] Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 22   next >