(No prolog)
[1] Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
[2] In multiplicatione justorum laetabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
[3] Vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
[4] Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.
[5] Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
[6] Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
[7] Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
[8] Homines pestilentes dissipant civitatem, sapientes vero avertunt furorem.
[9] Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
[10] Viri sanguinem oderunt simplicem; justi autem quaerunt animam ejus.
[11] Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.
[12] Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
[13] Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus.
[14] Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in aeternum firmabitur.
[15] Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suae confundit matrem suam.
[16] In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
[17] Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animae tuae.
[18] Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.
[19] Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
[20] Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.
[21] Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.
[22] Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
[23] Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
[24] Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat.
[25] Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.
[26] Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.
[27] Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
|