Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 10   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

In the twenty following chapters are contained many wise sayings and axioms, relating to wisdom and folly, virtue and vice.

[1] Filius sapiens laetificat patrem, filius vero stultus moestitia est matris suae. [2] Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. [3] Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet. [4] Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes. [5] Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit aestate, filius confusionis.

[6] Benedictio Domini super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas. [7] Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. [8] Sapiens corde praecepta suscipit; stultus caeditur labiis. [9] Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas manifestus erit. [10] Qui annuit oculo dabit dolorem; et stultus labiis verberabitur.

[11] Vena vitae os justi, et os impiorum operit iniquitatem. [12] Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas. [13] In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde. [14] Sapientes abscondunt scientiam; os autem stulti confusioni proximum est. [15] Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus; pavor pauperum egestas eorum.

[16] Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. [17] Via vitae custodienti disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat. [18] Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est. [19] In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. [20] Argentum electum lingua justi; cor autem impiorum pro nihilo.

[21] Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur. [22] Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. [23] Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia. [24] Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur. [25] Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.

[26] Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. [27] Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. [28] Exspectatio justorum laetitia, spes autem impiorum peribit. [29] Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum. [30] Justus in aeternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.

[31] Os justi parturiet sapientiam; lingua pravorum peribit. [32] Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 10   next >