(No prolog)
[1] Hominis est animam praeparare, et Domini gubernare linguam.
[2] Omnes viae hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus.
[3] Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.
[4] Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
[5] Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viae bonae facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
[6] Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
[7] Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
[8] Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.
[9] Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
[10] Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus.
[11] Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
[12] Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
[13] Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.
[14] Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
[15] In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.
[16] Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
[17] Semita justorum declinat mala; custos animae suae servat viam suam.
[18] Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
[19] Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
[20] Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
[21] Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
[22] Fons vitae eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas.
[23] Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
[24] Favus mellis composita verba; dulcedo animae sanitas ossium.
[25] Est via quae videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
[26] Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
[27] Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
[28] Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
[29] Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.
[30] Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
[31] Corona dignitatis senectus, quae in viis justitiae reperietur.
[32] Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
[33] Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
|