Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 21   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

(No prolog)

[1] Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini; quocumque voluerit inclinabit illud. [2] Omnis via viri recta sibi videtur, appendit autem corda Dominus. [3] Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimae. [4] Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum. [5] Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est.

[6] Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. [7] Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. [8] Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus. [9] Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. [10] Anima impii desiderat malum : non miserebitur proximo suo.

[11] Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam. [12] Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo. [13] Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. [14] Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. [15] Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.

[16] Vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur. [17] Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur. [18] Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus. [19] Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda. [20] Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud.

[21] Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam. [22] Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciae ejus. [23] Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. [24] Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. [25] Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus ejus operari.

[26] Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est tribuet, et non cessabit. [27] Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. [28] Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam. [29] Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam. [30] Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.

[31] Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 21   next >