Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Wisdom invites all to her feast. Folly calls another way.

[1] Sapientia aedificavit sibi domum : excidit columnas septem. [2] Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. [3] Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis. [4] Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est : [5] Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.

[6] Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae. [7] Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. [8] Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te. [9] Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere. [10] Principium sapientiae timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.

[11] Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae. [12] Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum. [13] Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, [14] sedit in foribus domus suae, super sellam in excelso urbis loco, [15] ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo :

[16] qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est : [17] Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. [18] Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivae ejus.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 9   next >