(No prolog)
[1] Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quae apposita sunt ante faciem tuam.
[2] Et statue cultrum in gutture tuo; si tamen habes in potestate animam tuam.
[3] Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
[4] Noli laborare ut diteris, sed prudentiae tuae pone modum.
[5] Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum.
[6] Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus;
[7] quoniam in similitudinem arioli et conjectoris, aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.
[8] Cibos, quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.
[9] In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
[10] Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introeas :
[11] propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.
[12] Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuae ad verba scientiae.
[13] Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur.
[14] Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
[15] Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum;
[16] et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
[17] Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die;
[18] quia habebis spem in novissimo, et praestolatio tua non auferetur.
[19] Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
[20] Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt;
[21] quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
[22] Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
[23] Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
[24] Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit laetabitur in eo.
[25] Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quae genuit te.
[26] Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
[27] Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
[28] Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit interficiet.
[29] Cui vae? cujus patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?
[30] nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?
[31] Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande,
[32] sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
[33] Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
[34] Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
[35] Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?
|