Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 14   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

(No prolog)

[1] Sapiens mulier aedificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet. [2] Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. [3] In ore stulti virga superbiae; labia autem sapientium custodiunt eos. [4] Ubi non sunt boves praesepe vacuum est; ubi autem plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. [5] Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis.

[6] Quaerit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis. [7] Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiae. [8] Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. [9] Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. [10] Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.

[11] Domus impiorum delebitur, tabernacula vero justorum germinabunt. [12] Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. [13] Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. [14] Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. [15] Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.

[16] Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit. [17] Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. [18] Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. [19] Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. [20] Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.

[21] Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. [22] Errant qui operantur malum; misericordia et veritas praeparant bona. [23] In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. [24] Corona sapientium divitiae eorum; fatuitas stultorum imprudentia. [25] Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.

[26] In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. [27] Timor Domini fons vitae, ut declinent a ruina mortis. [28] In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. [29] Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. [30] Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia.

[31] Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus, honorat autem eum qui miseretur pauperis. [32] In malitia sua expelletur impius, sperat autem justus in morte sua. [33] In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. [34] Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum. [35] Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 14   next >