Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 15   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

(No prolog)

[1] Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem. [2] Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam. [3] In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos. [4] Lingua placabilis lignum vitae; quae autem immoderata est conteret spiritum. [5] Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est, cogitationes autem impiorum eradicabuntur.

[6] Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. [7] Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum dissimile erit. [8] Victimae impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia. [9] Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo. [10] Doctrina mala deserenti viam vitae; qui increpationes odit, morietur.

[11] Infernus et perditio coram Domino; quanto magis corda filiorum hominum! [12] Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur. [13] Cor gaudens exhilarat faciem; in moerore animi dejicitur spiritus. [14] Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia. [15] Omnes dies pauperis, mali; secura mens quasi juge convivium.

[16] Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. [17] Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio. [18] Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas. [19] Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo. [20] Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.

[21] Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos. [22] Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. [23] Laetatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. [24] Semita vitae super eruditum, ut declinet de inferno novissimo. [25] Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduae.

[26] Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. [27] Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata, per timorem autem Domini declinat omnis a malo. [28] Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis. [29] Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet. [30] Lux oculorum laetificat animam; fama bona impinguat ossa.

[31] Auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur. [32] Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis. [33] Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 15   next >