Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 18   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

(No prolog)

[1] Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico, omni tempore erit exprobrabilis. [2] Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde ejus. [3] Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium. [4] Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. [5] Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.

[6] Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat. [7] Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animae ejus. [8] Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animae autem effeminatorum esurient. [9] Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. [10] Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.

[11] Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum. [12] Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur. [13] Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum. [14] Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? [15] Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam.

[16] Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit. [17] Justus prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum. [18] Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat. [19] Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium. [20] De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.

[21] Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam comedent fructus ejus. [22] Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. [23] Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide. [24] Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 18   next >