(No prolog)
[1] Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.
[2] Ubi non est scientia animae, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.
[3] Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.
[4] Divitiae addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur.
[5] Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
[6] Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
[7] Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit;
[8] qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona.
[9] Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
[10] Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus.
[11] Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua praetergredi.
[12] Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
[13] Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
[14] Domus et divitiae dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.
[15] Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
[16] Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur.
[17] Foeneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
[18] Erudi filium tuum; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
[19] Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.
[20] Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
[21] Multae cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit.
[22] Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
[23] Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.
[24] Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
[25] Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
[26] Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
[27] Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiae.
[28] Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
[29] Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.
|