Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

A further exhortation to seek after wisdom.

[1] Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. [2] Donum bonum tribuam vobis : legem meam ne derelinquatis. [3] Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea. [4] Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum; custodi praecepta mea, et vives. [5] Posside sapientiam, posside prudentiam. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.

[6] Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conservabit te. [7] Principium sapientiae, posside sapientiam; et in omni possessione tua acquire prudentiam. [8] Arripe illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus. [9] Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te. [10] Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae.

[11] Viam sapientiae monstrabo tibi; ducam te per semitas aequitatis; [12] quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. [13] Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua. [14] Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via. [15] Fuge ab ea, nec transeas per illam; declina, et desere eam.

[16] Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint. [17] Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. [18] Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. [19] Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant. [20] Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.

[21] Ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui : [22] vita enim sunt invenientibus ea, et universae carni sanitas. [23] Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. [24] Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. [25] Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos.

[26] Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viae tuae stabilientur. [27] Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo : vias enim quae a dextris sunt novit Dominus : perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 4   next >