Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 27   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

(No prolog)

[1] Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. [2] Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua. [3] Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. [4] Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit? [5] Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.

[6] Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis. [7] Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. [8] Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum. [9] Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. [10] Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus juxta, quam frater procul.

[11] Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem. [12] Astutus videns malum, absconditus est : parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia. [13] Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. [14] Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. [15] Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.

[16] Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexterae suae vocabit. [17] Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui. [18] Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur. [19] Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. [20] Infernus et perditio numquam implentur : similiter et oculi hominum insatiabiles.

[21] Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. [22] Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. [23] Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera : [24] non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem. [25] Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt foena de montibus.

[26] Agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium. [27] Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 27   next >