Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 26   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

(No prolog)

[1] Quomodo nix in aestate, et pluviae in messe, sic indecens est stulto gloria. [2] Sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. [3] Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. [4] Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. [5] Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.

[6] Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum. [7] Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola. [8] Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. [9] Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum. [10] Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat.

[11] Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. [12] Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens. [13] Dicit piger : Leo est in via, et leaena in itineribus. [14] Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. [15] Abscondit piger manum sub ascela sua, et laborat si ad os suum eam converterit.

[16] Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. [17] Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixae alterius. [18] Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem, [19] ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit : Ludens feci. [20] Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.

[21] Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. [22] Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris. [23] Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata. [24] Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. [25] Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiae sunt in corde illius.

[26] Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio. [27] Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem, revertetur ad eum. [28] Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 26   next >