Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 11   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

(No prolog)

[1] Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas ejus. [2] Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. [3] Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos. [4] Non proderunt divitiae in die ultionis; justitia autem liberabit a morte. [5] Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.

[6] Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. [7] Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit. [8] Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. [9] Simulator ore decipit amicum suum; justi autem liberabuntur scientia. [10] In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.

[11] Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur. [12] Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit. [13] Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. [14] Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia. [15] Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit.

[16] Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias. [17] Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit. [18] Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis. [19] Clementia praeparat vitam, et sectatio malorum mortem. [20] Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.

[21] Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur. [22] Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. [23] Desiderium justorum omne bonum est; praestolatio impiorum furor. [24] Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. [25] Anima quae benedicit impinguabitur; et qui inebriat ipse quoque inebriabitur.

[26] Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium. [27] Bene consurgit diluculo qui quaerit bona; qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis. [28] Qui confidit in divitiis suis corruet, justi autem quasi virens folium germinabunt. [29] Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti. [30] Fructus justi lignum vitae, et qui suscipit animas sapiens est.

[31] Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator!

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 11   next >