Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 12   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

(No prolog)

[1] Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est. [2] Qui bonus est hauriet gratiam a Domino, qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit. [3] Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur. [4] Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quae confusione res dignas gerit. [5] Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.

[6] Verba impiorum insidiantur sanguini; os justorum liberabit eos. [7] Verte impios, et non erunt; domus autem justorum permanebit. [8] Doctrina sua noscetur vir; qui autem vanus et excors est patebit contemptui. [9] Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane. [10] Novit justus jumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia.

[11] Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. [12] Desiderium impii munimentum est pessimorum, radix autem justorum proficiet. [13] Propter peccata labiorum ruina proximat malo, effugiet autem justus de angustia. [14] De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. [15] Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia.

[16] Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam callidus est. [17] Qui quod novit loquitur, index justitiae est; qui autem mentitur testis est fraudulentus. [18] Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae, lingua autem sapientium sanitas est. [19] Labium veritatis firmum erit in perpetuum; qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii. [20] Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.

[21] Non contristabit justum quidquid ei acciderit, impii autem replebuntur malo. [22] Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei. [23] Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam. [24] Manus fortium dominabitur; quae autem remissa est tributis serviet. [25] Moeror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono laetificabitur.

[26] Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos. [27] Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. [28] In semita justitiae vita; iter autem devium ducit ad mortem.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 12   next >