Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

The love of wisdom is the best preservative from being led astray by temptation.

[1] Fili mi, custodi sermones meos, et praecepta mea reconde tibi. [2] Fili, serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui : [3] liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. [4] Dic sapientiae : Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam : [5] ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quae verba sua dulcis facit.

[6] De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi, [7] et video parvulos; considero vecordem juvenem, [8] qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur : [9] in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine. [10] Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas : garrula et vaga,

[11] quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis; [12] nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. [13] Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens : [14] Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea; [15] idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi.

[16] Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pietis ex Aegypto; [17] aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. [18] Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. [19] Non est enim vir in domo sua : abiit via longissima; [20] sacculum pecuniae secum tulit; in die plenae lunae reversurus est in domum suam.

[21] Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. [22] Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens; et ignorans quod ad vincula stultus trahatur : [23] donec transfigat sagitta jecur ejus; velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animae illius agitur. [24] Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei. [25] Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus;

[26] multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. [27] Viae inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 7   next >