Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 31   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

An exhortation to chastity, temperance, and works of mercy; with the praise of a wise woman.

[1] Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua. [2] Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum? [3] Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. [4] Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; [5] et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.

[6] Date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. [7] Bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius. [8] Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. [9] Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem. [10] Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.

[11] Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. [12] Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae. [13] Quaesivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum. [14] Facta et quasi navis institoris, de longe portans panem suum. [15] Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.

[16] Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. [17] Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. [18] Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus. [19] Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. [20] Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.

[21] Non timebit domui suae a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. [22] Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus. [23] Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae. [24] Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. [25] Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.

[26] Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus. [27] Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. [28] Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt; vir ejus, et laudavit eam. [29] Multae filiae congregaverunt divitias; tu supergressa es universas. [30] Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.

[31] Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 31   next >