Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

The preaching of wisdom. Her excellence.

[1] Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? [2] In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, [3] juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens : [4] O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. [5] Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.

[6] Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta praedicent. [7] Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. [8] Justi sunt omnes sermones mei : non est in eis pravum quid, neque perversum; [9] recti sunt intelligentibus, et aequi invenientibus scientiam. [10] Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite :

[11] melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. [12] Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. [13] Timor Domini odit malum, arrogantiam et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor. [14] Meum est consilium et aequitas; mea est prudentia, mea est fortitudo. [15] Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt;

[16] per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam. [17] Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. [18] Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et justitia. [19] Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo. [20] In viis justitiae ambulo, in medio semitarum judicii,

[21] ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. [22] Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio. [23] Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. [24] Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram, necdum fontes aquarum eruperant; [25] necdum montes gravi mole constiterant : ante colles ego parturiebar.

[26] Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae. [27] Quando praeparabat caelos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos; [28] quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum; [29] quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos : quando appendebat fundamenta terrae; [30] cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,

[31] ludens in orbe terrarum; et deliciae meae esse cum filiis hominum. [32] Nunc ergo, filii, audite me : beati qui custodiunt vias meas. [33] Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam. [34] Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. [35] Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.

[36] Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 8   next >