The advantages of wisdom: and the evils from which it delivers.
[1] Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te :
[2] ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
[3] Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae;
[4] si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam :
[5] tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,
[6] quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
[7] Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
[8] servans semitas justitiae, et vias sanctorum custodiens.
[9] Tunc intelliges justitiam, et judicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam.
[10] Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit,
[11] consilium custodiet te, et prudentia servabit te;
[12] ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur;
[13] qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas;
[14] qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis;
[15] quorum viae perversae sunt, et infames gressus eorum.
[16] Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quae mollit sermones suos,
[17] et relinquit ducem pubertatis suae,
[18] et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitae ipsius.
[19] Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitae.
[20] Ut ambules in via bona, et cales justorum custodias :
[21] qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;
[22] impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.
|