Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

An exhortation to fly unlawful lust, and the occasions of it.

[1] Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam : [2] ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciae mulieris; [3] favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus : [4] novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. [5] Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.

[6] Per semitam vitae non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles. [7] Nunc ergo, fili mi, audi, et ne recedas a verbis oris mei. [8] Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. [9] Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli : [10] ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,

[11] et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas : [12] Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, [13] nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? [14] pene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae. [15] Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui;

[16] deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. [17] Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. [18] Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adolescentiae tuae. [19] Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter. [20] Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius?

[21] Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. [22] Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. [23] Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 5   next >