Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

(No prolog)

[1] Filius sapiens doctrina patris, qui autem illusor est non audit cum arguitur. [2] De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum iniqua. [3] Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. [4] Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur. [5] Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.

[6] Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat. [7] Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. [8] Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. [9] Lux justorum laetificat, lucerna autem impiorum extinguetur. [10] Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.

[11] Substantia festinata minuetur; quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. [12] Spes quae differtur affligit animam; lignum vitae desiderium veniens. [13] Qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat, qui autem timet praeceptum in pace versabitur. Animae dolosae errant in peccatis, justi autem misericordes sunt, et miserantur. [14] Lex sapientis fons vitae, ut declinet a ruina mortis. [15] Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.

[16] Astutus omnia agit cum consilio, qui autem fatuus est aperit stultitiam. [17] Nuntius impii cade in malum; legatus autem fidelis, sanitas. [18] Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. [19] Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. [20] Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.

[21] Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona. [22] Bonus reliquit haeredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. [23] Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. [24] Qui parcit virgae odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit. [25] Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 13   next >