Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

An exhortation to the practice of virtue.

[1] Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat; [2] longitudinem enim dierum, et annos vitae, et pacem apponent tibi. [3] Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui; [4] et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. [5] Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae.

[6] In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. [7] Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo : [8] sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. [9] Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei; [10] et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.

[11] Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis : [12] quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. [13] Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. [14] Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. [15] Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari.

[16] Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et gloria. [17] Viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae. [18] Lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. [19] Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia. [20] Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.

[21] Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, [22] et erit vita animae tuae, et gratia faucibus tuis. [23] Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. [24] Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. [25] Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.

[26] Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. [27] Noli prohibere benefacere eum qui potest; si vales, et ipse benefac. [28] Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare. [29] Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. [30] Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.

[31] Ne aemuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus : [32] quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. [33] Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur. [34] Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. [35] Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.

< previous   Book Of Proverbs   next >
< previous   Chapter 3   next >