Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 56   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Miserere mei, Deus. The prophet prays in his affliction, and praises God for his delivery.

[1] In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam. [2] Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. [3] Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. [4] Misit de caelo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, [5] et eripuit animam meam de medio catulorum leonum; dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus.

[6] Exaltare super caelos, Deus, et in omnem terram gloria tua. [7] Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. [8] Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam. [9] Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo. [10] Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus;

[11] quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. [12] Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 56   next >