Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 90   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Qui habitat. The just is secure under the protection of God.

[1] Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur. [2] Dicet Domino : Susceptor meus es tu et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. [3] Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. [4] Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. [5] Scuto circumdabit te veritas ejus : non timebis a timore nocturno;

[6] a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et daemonio meridiano. [7] Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. [8] Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis. [9] Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum. [10] Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.

[11] Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. [12] In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. [13] Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. [14] Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. [15] Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum, et glorificabo eum.

[16] Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 90   next >