Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 31   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Beati quorum. The second penitential psalm.

[1] Ipsi David intellectus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. [2] Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. [3] Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. [4] Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua; conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. [5] Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.

[6] Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. [7] Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. [8] Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos. [9] Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. [10] Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

[11] Laetamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 31   next >