Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 148   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Laudate Dominum de caelis. All creatures are invited to praise their Creator. Alleluia.

[1] Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis. [2] Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus. [3] Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen. [4] Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt, [5] laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

[6] Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. [7] Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi; [8] ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus; [9] montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri; [10] bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;

[11] reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae; [12] juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini, [13] quia exaltatum est nomen ejus solius. [14] Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 148   next >