Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 61   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Nonne Deo. The prophet encourageth himself and all others to trust in God, and serve him.

[1] In finem, pro Idithun. Psalmus David. [2] Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. [3] Nam et ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius. [4] Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae? [5] Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; cucurri in siti; ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.

[6] Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea; [7] quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo. [8] In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. [9] Sperate in eo, omnis congregatio populi; effundite coram illo corda vestra; Deus adjutor noster in aeternum. [10] Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.

[11] Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere; divitiae si affluant, nolite cor apponere. [12] Semel locutus est Deus; duo haec audivi : quia potestas Dei est, [13] et tibi, Domine, misericordia : quia tu reddes unicuique juxta opera sua.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 61   next >