Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 71   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Deus, judicium tuum. A prophecy of the coming of Christ, and of his kingdom: prefigured by Solomon and his happy reign.

[1] Psalmus, in Salomonem. [2] Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio. [3] Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. [4] Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. [5] Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.

[6] Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. [7] Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna. [8] Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. [9] Coram illo procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. [10] Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent;

[11] et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei. [12] Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor. [13] Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. [14] Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo. [15] Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.

[16] Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut foenum terrae. [17] Sit nomen ejus benedictum in saecula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae; omnes gentes magnificabunt eum. [18] Benedictus Dominus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus. [19] Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat. [20] Defecerunt laudes David, filii Jesse.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 71   next >