Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 48   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Audite haec, omnes gentes. The folly of worldlings, who live on in sin, without thinking of death or hell.

[1] In finem, filiis Core. Psalmus. [2] Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem : [3] quique terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper. [4] Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. [5] Inclinabo in parabolam aurem meam; aperiam in psalterio propositionem meam.

[6] Cur timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. [7] Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. [8] Frater non redimit, redimet homo : non dabit Deo placationem suam, [9] et pretium redemptionis animae suae. Et laborabit in aeternum; [10] et vivet adhuc in finem.

[11] Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Simul insipiens et stultus peribunt; et relinquent alienis divitias suas; [12] et sepulchra eorum domus illorum in aeternum, tabernacula eorum in progenie et progenie; vocaverunt nomina sua in terris suis. [13] Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. [14] Haec via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo complacebunt. [15] Sicut oves in inferno positi sunt : mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.

[16] Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me. [17] Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus; [18] quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. [19] Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur; confitebitur tibi cum benefeceris ei. [20] Introibit usque in progenies patrum suorum; et usque in aeternum non videbit lumen.

[21] Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 48   next >