Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 82   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Deus, quis similis. A prayer against the enemies of God's church.

[1] Canticum Psalmi Asaph. [2] Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus : [3] quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. [4] Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. [5] Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra.

[6] Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversum te testamentum disposuerunt : [7] tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae, Moab et Agareni, [8] Gebal et Ammon, et Amalec; alienigenae cum habitantibus Tyrum. [9] Etenim Assur venit cum illis, facti sunt in adjutorium filiis Lot. [10] Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson.

[11] Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus terrae. [12] Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana; omnes principes eorum [13] qui dixerunt : Haereditate possideamus sanctuarium Dei. [14] Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. [15] Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes;

[16] ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. [17] Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. [18] Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur, et pereant. [19] Et cognoscant quia nomen tibi Dominus; tu solus Altissimus in omni terra.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 82   next >