Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 101   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Domine, exaudi. A prayer for one in affliction: the fifth penitential psalm.

[1] Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. [2] Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. [3] Non avertas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. [4] Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. [5] Percussus sum ut foenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.

[6] A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae. [7] Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio. [8] Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. [9] Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant : [10] quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam;

[11] a facie irae et indignationis tuae, quia elevans allisisti me. [12] Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui. [13] Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. [14] Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus; [15] quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur.

[16] Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam; [17] quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua. [18] Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum. [19] Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum. [20] Quia prospexit de excelso sancto suo, Dominus de caelo in terram aspexit;

[21] ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum; [22] ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem, [23] in conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino. [24] Respondit ei in via virtutis suae : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi : [25] ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.

[26] Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli. [27] Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; [28] tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. [29] Filii servorum tuorum habitabunt; et semen eorum in saeculum dirigetur.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 101   next >