Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 59   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Deus, repulisti nos. After many afflictions, the church of Christ shall prevail.

[1] In finem. Pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam, [2] cum succendit Mesopotamiam Syriae, et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumaeam in valle Salinarum duodecim millia. [3] Deus, repulisti nos, et destruxisti nos; iratus es, et misertus es nobis. [4] Commovisti terram, et conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia commota est. [5] Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis.

[6] Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus; ut liberentur dilecti tui, [7] salvum fac dextera tua, et exaudi me. [8] Deus locutus est in sancto suo : laetabor, et partibor Sichimam; et convallem tabernaculorum metibor. [9] Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus; [10] Moab olla spei meae. In Idumaeam extendam calceamentum meum : mihi alienigenae subditi sunt.

[11] Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam? [12] Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? [13] Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. [14] In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 59   next >