Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 65   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Jubilate Deo. An invitation to praise God.

[1] In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra; [2] psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus. [3] Dicite Deo : Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. [4] Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo. [5] Venite, et videte opera Dei; terribilis in consiliis super filios hominum.

[6] Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede; ibi laetabimur in ipso. [7] Qui dominatur in virtute sua in aeternum, oculi ejus super gentes respiciunt; qui exasperant non exaltentur in semetipsis. [8] Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus; [9] qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. [10] Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.

[11] Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro; [12] imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. [13] Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea [14] quae distinxerunt labia mea; et locutum est os meum, in tribulatione mea. [15] Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.

[16] Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. [17] Ad ipsum ore meo clamavi; et exaltavi sub lingua mea. [18] Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. [19] Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae. [20] Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 65   next >