Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 76   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Voce mea. The faithful have recourse to God in trouble of mind, with confidence in his mercy and power.

[1] In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph. [2] Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi. [3] In die tribulationis meae Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea; [4] memor fui Dei, et delectatus sum; et exercitatus sum, et defecit spiritus meus. [5] Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus.

[6] Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. [7] Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. [8] Numquid in aeternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc? [9] aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem? [10] aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?

[11] Et dixi : Nunc coepi; haec mutatio dexterae Excelsi. [12] Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum; [13] et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor. [14] Deus, in sancto via tua : quis Deus magnus sicut Deus noster? [15] Tu es Deus qui facis mirabilia : notam fecisti in populis virtutem tuam.

[16] Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph. [17] Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae, et timuerunt; et turbatae sunt abyssi. [18] Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittae tuae transeunt; [19] vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae; commota est, et contremuit terra. [20] In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.

[21] Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 76   next >