Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Domine, ne in furore. A prayer of a penitent sinner, under the scourge of God. The first penitential psalm.

[1] In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava. [2] Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. [3] Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. [4] Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo? [5] Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam.

[6] Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? [7] Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabo. [8] Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos. [9] Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. [10] Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit.

[11] Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei; convertantur, et erubescant valde velociter.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 6   next >