Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 140   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Domine, clamavi. A prayer against sinful words, and deceitful flatterers. A psalm of David.

[1] Psalmus David. Domine, clamavi ad te, exaudi me; intende voci meae, cum clamavero ad te. [2] Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. [3] Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. [4] Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem; et non communicabo cum electis eorum. [5] Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum.

[6] Absorpti sunt juncti petrae judices eorum; audient verba mea, quoniam potuerunt. [7] Sicut crassitudo terrae erupta est super terram; dissipata sunt ossa nostra secus infernum. [8] Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. [9] Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. [10] Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 140   next >