Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 138   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Domine, probasti. God's special providence over his servants.

[1] In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me; [2] tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. [3] Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti; [4] et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea. [5] Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

[6] Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam. [7] Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? [8] Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. [9] Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris, [10] etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

[11] Et dixi : Forsitan tenebrae conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis. [12] Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur; sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. [13] Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meae. [14] Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. [15] Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terrae.

[16] Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis. [17] Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum. [18] Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum. [19] Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me; [20] quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas.

[21] Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? et super inimicos tuos tabescebam? [22] Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. [23] Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas. [24] Et vide si via iniquitatis in me est; et deduc me in via aeterna.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 138   next >