Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 23   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Domini est terra. Who are they that shall ascend to heaven: Christ's triumphant ascension thither.

[1] Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. [2] Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum. [3] Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? [4] Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo. [5] Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.

[6] Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob. [7] Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. [8] Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. [9] Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. [10] Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 23   next >